# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.1-2-20

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 1.1 to 1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.1-2

Igitur a post mortem Leuvichildi Hispauorum regis, Richaredus filius ejus foedus iniit cum Goisvintha relicta patris sui, eamque ut matrem suscepit b. Hæc enim erat mater Brunichildis reginae, matris Childeberti junioris. Richaredus vero de aia uxore erat filius Leuvichildi. Denique cum noverca habito consilio, legatos ad Gunlchramnum regem, atque Childebertum dirigit, dicens: Pacem habete nobiscum, et ineamus foedus, ut adjuti præsidio vestro, cum necessitas poposcerit, simili nos conditione, intercedente chari tate, muniamus c. Venientes vero legati, qui ad Guntchramnum regem directi erant, apud Matascense oppidum jussi sunt residere: ibique transmissis viris rex causas cognovit, sed recipere noluit verba eorum. Unde talis postmodum inter eos inimicitia pullulavit, ut all civitates Septimaniae nullum de regno ejus transire permitterent. Hi vero qui ad Childebertum regem vene uni, cum charitate recepti sunt: datisque muneribus, accepta pace, cum muneribus sunt regressi. II. £o anno beatissima Radegundis ab hoc mundo migravit. Quae magnum planctum in monasterio quod constituerat dereliquit. Fuique et ego præsens ad eam sepeliendam. Obiit autem mense sexto, tertia decima die mensis, sepulta post triduum. Quæ an.. tem ibi ipsa die virtutes apparuerunt, et qualiter fuerit funerata, in libro Miraculorum • plenius scribere studui. III. Interea a advenit festivitas sancti Marcelli, quai apud urbem Cabillonensem mense septimo celebratur, et Guntechramnus rex adfuit. Verum ubi peractis solemnibus b, ad sacrosanctum altarium communicandi gratia accessisset, venit quidam quasi aliquid suggesturus. Qui dum properat contra regen, culter ei de manu dilabitur, apprehensoque repente, alium cultrum evaginatum in manu ejus reperiunt. Nec mora, eductus a basilica sancta, vinctus, et tormentis addictus, confitetur se emissum ad interficiendum regem, dicens: Sic enim tractavit qui me misit. Quia cognovit rex multorum in se odia aggregata, et suspectus ne percutiatur, omnino se a suis vallari præcipit: nec reperitur aditus qualiter ad eum cum gladiis possit accedere, nisi in ecclesia, in qua securus et nihil metuens stare dignoscitur, transverberetur.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
