# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.121-141

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 1.121 to 1.141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.121

X. Denique cum interitum Merovechi atque Chledovechi sæpius lamentaretur, nesciretque ubi eos postquam interfecerant. projecissent, vent ad re. gem homo qui diceret: Si mihi contrarium in posterum non bahetur, indicabo in quo loco Chlodovechi cadaver sit positum. Juravit rex nihil ei molestum fieri, sed potius muneribus ampliari. Tunc ille: Veritatem, inquit, me loqui, o rex, ipsa ratio quas ac'a est comprobabit. Nam quando Chlodovechus interfectus est, ac sub stillicidio oratorii cujusdam sepultus, metuens regina ne aliquando inventus cum honore sepeliretur, jussit eum in alveum Matronæ numinis projici. Tunc intra lapsum d, quod opere meo ad capiendorum piscium necessitatem præparaveram, reperi. Sed cum ignorarem quisnam esset, a cæsarie prolixa cognovi Chlodovechum esse: api rehensumque in humeris ad littus detuli, ibique euro caespite superposito tumulavi. Ecce salvatis artubus quod volueris effice. Quod cum rex comperisset, confingens se ad venationem procedere, de ectoque tumulo, reperit corpusculum inegrum et illaesum. Una iantom pars capillorum, quæ subter fuerat, jan ('efluxerat; alia vero cum ipsis crinium flagells intacia durabat. Cognitumque est hunc esse quem rex intento animo re pirebat. Convocao igitur episcopo civitatis, cum clero et populo, ac cereorum in. numerabilium ornatu, ad basilicam sancti Vincentii detulit tumulandum, non minus plangens nepotes mortuos, quam cum vidit filios proprios jam sepultos. Posthaec misit Pappolum Carnotenæ urbis episcopu II, qui Merovechi cadaver requirens, juxta Chlodovechi tumulum sepelivit. XI. Ostiarius e vero quidam de alio ostiario dixit Domine rex, hic accepto praemio < onsensit ut tu interficiaris. Apprehensusque ostiarius de quo xerat, cæsus, suppliciisque multis affectus, nihil de causa qu.< interrogabatur aperuit. Loqueban ur enim tunc multi hoc insidiis et invidia facium, quod ostiarius ille, cui hoc crimen impactum fuerat, plurimum a rege diligeretur.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
