Latin
1.14 to 1.21
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.14-21
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus opinionis radio praemicante, ita reddis audientium pectora cœlesti fulgore suffusa, ut passim provocati puellarum aninii, divini ignis scintilla succeusi, raptim festiuent avide in charitate Claristi fonte vestri pectoris irrigari, et relictis parentibus te sibi magis eligant, quam matrem. Facit hoc gratia, non natura. Igitur a hujus studii vota videntes, gratias clementiæ supernae referimus, qui voluntates bominum suae facit voluntati connecti: quoniam confidimus quas apud vos jubet colligi, suo vult amplexu servari. Et quia quasdam comperimus, diviuitatc propitia, de nostris territoriis ad institutionem vestræ regulae desiderabiliter convolasse, iuspi- 'cientes etiam vestræ petitionis epistolam, libenter a nobis exceptam, hoc Christo auctore et remediatore irruamus: ut licet omnes aequaliter quae ibi conveniunt, in Domini charitate mansurae debeant inviolabiliter custodire, quod videntur libentissimo animo suscepisse, quoniam contaminari non debet Christo fides caelo teste promissa, ubi non leve scelus est templum Dei, quod absit, pollui, ut ab eo possit ira succendente disperdi. Tamen specialiter definimus, si qua, sicut dictum est, de locis sacerdotaliter nostrae gubernationi, Domino providente, commissis, in Pictava civitate vestro monasterio meruerit sociari, secundum beatae memoriae domni Caesarii Arelatensis episcopi Constituta, nulli sit ulterius dis cedendi licentia, quæ, sicut continet regula, voluntate propria e videtur ingressa: ne umus turpi dedecore ducatur in crimen JAI. crimine], quod apud omnes emicat in honore. Et ideo si, quod avertat Deus, aliqua insanae mentis illicitatione succensa, ad lauti opprobrii maculam praecipitare suain voluerit disciplinam, gloriam et coronam, ut inimici consilio, sicut Eva ejecta de paradiso, per qualemcunque de claustris ipsius monasterii, immo de coeli regno exire pertulerit, mergenda et conculcanda vili platearum in luto, separata a communione nostra, diri anathematis vulnere fcriatur. Ita ut si fortassis Christo relicto homini voluerit nubere, diabolo captivante, nun solum ipsa quae refugit, sed etiam ille qui ei conjunctus est.