# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.166-186

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 1.166 to 1.186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.166

Hæc autem evaginato aiebat gladio. Turbatus hoc episcopus audito, ait: Et quid faciam, si hic a te teneor? dimitte me, ut eam et deprecer misericordiam regis, et fortassis miserebitur tui. Et ille: Nequaquam, sed transmitte abbates et creditos e tuos, ut hæc quae loquor exponant. Verumtamen non haec regi, ut erant, nuntiata sunt, sed dixerunt quod hic ab episcopo defensaretur. Unde factum est ut commotus rex diceret: Si episcopus exinde egredi noluerit, pariter cum illo auctore perfidiae pereat. Hæc audiens cpiscopus, direxit nuntios ad regem. Qui cum ista narrassant, ait rex Guntchramnus: Injicite ignem in domum, et si exire nequiverit episcopus, pariter concrementur. Haec audientes clerici, efFracto vi ostio sacerdotem ejiciunt foras. Tunc miserrimus cum videret se flammis validis ab utraque parte vallari, accinctus gladio accedit ad ostium. Verum ubi primum limen domus egrediens gressulu foris fixit, statim unus e populo ejecta lancea, frontem cjus illisit. At ille hoc ictu turbatus, quasi amens, gladium ejicere tentans, ab astantibus ita lancearum multitudine sauciatur, ut defixis in lateribus ejus spiculis, et sustentantibus hastilibus, ad terram ruere non posset. Interfecti sunt et pauci qui cum eo erant, expositique in campo simul. Pro quibus vix obtentum fuit cum principibus, ut terrae reconderentur. Fuit autem hic in actu levis, avaritiae inhians, rerum alienarum ultra modum,cupidus, omnibus jurans, et nulli promissa adimplens. Uxor autem ejus cum filiis exsilio data est, resque illius fisco collatae sunt.Multitudo autem auri argentique at diversarum specierum in ejus regestis reperta est. Sed et quae sub terra absconderat, stimulante conscientia iniquitatis suæ, nou latuerunt. Ariolis ac sortibus saepius uteba. tur, ex quibus futura cognoscere cupiens, remansit illusus. XI. Rex vero Guntchramnus eum nepote suo ac reginis pacem firmavit, datis sibi invicem muneribus.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
