# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.22-27

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 1.22 to 1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.22

turpis adulter, et potius sacrilegus quam maritus: vel quisquis ut hoc fieret, venenum magis quam consilium ministravit, siutili uitione, sicut de illa diclum est, coelesti judicio, nobis optantibus, percellatur, donec separatione facta, per competentem eMecrandi criminis pœnitentiam, a loco quo egressa fuerat, recipi meruerit et adnecti. Adjicientes etiam, nt eorum qui nobis quandoque successuri sunt sacerdotes, similis condemnationis teneantur astrictae reatu; et si, quod non credimus, aliquid ipsi voluerint aliter quam nostra deliberatio continet, relaxare, noverint se nobiscum æterno Judice definiente causaturos: quia communis est salutis instructio, si quod Christo promittitur inviolabiliter observetur. Quod nostrao determinationis decretum, pro firmitatis intuitu, pro. priae manus subscriptione credimus roborandum, perpetualiter a nobis Christo auspice servaturum d. i

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
