Latin
1.24 to 1.30
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.24-30
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si quis aliud inde voluerit aut fieri tentaverit, obtinente cruce Christi et beata Maria, divinam ultionem incurrat, et vobis intereur renlibus, in loco ipsius basilicae merear cum sororum congregatione obtinere loculum sepuhurae. Et ut haec supplicatio mea, quam manu propria subscripsi, in universalis Ecclesiae archivo servetur, effusis cum lacrymis deprecor: quatenus si contra improbos aliquos necessitas exegerit, ut vestra defensione soror mea Agnes abbatissa, vel congregatio ejus, quo. succurri sibi, poposcerint, vestrae misericordiae pia consolatio opem pastorali sollicitudine subministret; nec de me destitutas se proclament. quibus Deus praesidium vestrae gratiae praeparavit; illud vobis in omnibus ante oculos revocantes, pec ipsum, qui de cruce gloriosa Virginem suam genitricem beato Joanni apostolo comlncndavit, ut qua-, liter ab illo completum est Domini mandatum, sic sit apud vos quod indigna et humilis domnis meis Ecclesiæ patribus et viris apostolicis commendo: quod cum dignanter servaveritis depositum, merilis participes cujus impletis mandatum apostolicum, digne reparetis exemplum a. >