Latin
1.26 to 1.43
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.26-43
Unproofread scanNot analysed yet
hic etenim per psalmistam dicit: Invoca me in die tribulationis tuæ, et eripiam te; et magnificabis me (Psalm. XLIX, 15). Ipse ergo sibi testis est, quia invocantibus misereri desiderat, qui admonet ut invocetur. Proinde, fratres charissimi, contrito corde, et correctis operibus, ab ipso feriae quartae prino diluculo, septiformem Letaniam juxta distributionem, iuferius designatam, devota ad lacrymas a mente veniamus. ut districtus Judex cum culpas nostras nos punire considerat, ipse a sententia propositæ [Al. proposita] damnationis parcat. Clerus igitur egrediatur ab ecclesia sanctorum martyrum Cosma; et Damiani, cum preshyteris regionis sextæ. Omnes vero abbates cum monachis suis, ab ecclesia sanc orum martyrum Gervasii et Protasii, cuin presbyteris regionis quart. p. Omnes abbatissæ cum congregationibus suis, egrediantur ab ecclesia sanctorum miriyrum Marrellini et Petri, cum presbyteris regionis primæ. Omnes infantes, ab ecclesia sanctorum martyrum Joannis et Pauli cum presbyteris regionis secundae. Omnes vero laici. ab ecclesia sancii protomartyris Stephani, cum presbyteris regionis sep- Urnae. Omnes mulieres viduae, ab ecclesia sanctæ Eufemiae cum presbyteris regionis quinto? . Omnes autem mulieres conjugatae egrediantur ab ecclesia sancti martyris Clementis, cum pre-byteris regionis tertiæ b. Ut de singulis ecclesiis exeuntes cum precibus ac lacrymis, ad beatai Mariæ semper virginis genitricis Domini Dei nostri Jesu Christi basilicam congregemur, ut ibi diutius cum fletu ac gemitu Domino supplicantes, peccatorum nostrorum veniam promereri valeamus. t