# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.30-34

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 1.30 to 1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.30

Quod si forsitan pro aliqua amissione partem alteram crediderit expetendam, juxta qualitatem culpae excusati reddantur. Hoc etiam huic addi placuit pactioni, ut si qua pars praesentia statuta sub quacunque calliditate, tempore quocunque transcenderit, omnia beneficia, tam repromissa quam in præsenti collata, amittat, et illi proficiat qui inviolabiliter omnia suprascripta servaverit, et sit de sacramentorum obligatione in omnibus absoluta. His itaque omnibus definitis, jurant partes per Dei omnipotentis nomen et inseparabilem Trinitatem, vel divina omnia ac tremendum diem judicii, se omnia, quae superius scripta sunt, absque ullo dolo malo vel fraudis ingenio inviolabiliter servaturos. Facta pactio sub die quarto i kalendis Decembris, anno vicesimo sexto [7. anno 587J regni domni Guntchramni regis s, domni Childeberti vero duodecimo anno.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
