Latin
1.38 to 1.57
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.38-57
Unproofread scanNot analysed yet
Judicavit enim Deus causam meam, cum ego provocare vos semper tanquam ecclesi; e patres studui, et vos circa ine semper egistis dolose. Nicasio autem et Antidio episcopis dixit: Quid vos, o sanctissimi patres, pro regionis utilitate, vel regni nostri sospitate tractastis, edicite? Illis quoque tacentibus, abluis rex manibus, accepta a sacerdotibus benedictione, ad mensam resedit, lato vultu et hilari facie, quasi nibil de contemptu suo fuisset efTatus. III. Interea jam medio prandii peracto, jubet rex ut diaconum nostrum, qui ante diem ad Missas psalnum responsorium dixerat, canere juberem. Quo canente, jubet iterum mihi, ut omnes sacerdotes, qui aderant, per meam commonitionem, datis ex officio suo singulis cln ricis, coram rege juberentur cantare. Per me enim secundum regis imperium admoniti, quisque ut potuit in regis præsentia psalmum responsorium decantavit d. Cum autem fercula proferrentur, dixit rex: Argentum omne qnod cernitis, Mummoli illius perjuri fuit (V. lib. VII, cap. 40). Sed ranc, gratia Domini tribuente, in ioslrain dominationem translatum est; nam quindecim ex eo catinos, ut istum majorem cernitis, jam <oncidi, ei non exinde amplius quam hunc, et alium de centum fleptuaginta libris reservavi. Et quid amplius quam ad opus quotidianum necesse est me retinere? Mon ego, quod pejus est, alium filium praeter Claildebertum habeo, cui satia sit de thesauris quos ei pater reliquit: et quæ jam de hujus miserrimi rebus, quae Avinione inventae sunt, transmittere curavi. Reliqua vero pauperum et ecclesiarum erunt necessitatibus tribuenda. IV. Unum vos tantuminodo, sacerdotes Domini, deprecor, ut pro lilio meo Childebertn Domini misericordian, exoretis. Est enim vir sapiens atque utilis, ut de multorum annorum aevo vix ita cautus homo reperiri possit ac strenuus. Quia si hunc Deus his Galliis concedere dignabitur, fortassis spes erit de eodem gentem nostram, quae valde exinanita est, posse consurgere.