Latin
1.561 to 1.582
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.561-582
Unproofread scanNot analysed yet
XXXV. Legali de Hispaniis ad regem Guntchramnum venerunt cum multis muneribus, pacem petentes, sed nihil cerii accipiunt in responsis. Nam anno I praeterito, cum exercitus Septimaniam debellasset, naves quæ de Galliis in Galliciam abierant c, ex jussui Leuvichildi regis vastatæ sunt, res ablatæ, ho-, mines caesi atque interfecti, nonnulli capti vi abducti sunt. Ex quibus pauci quodammodo scaphis erepti, patriæ quæ acta fuerant nuntiaverunt. XXXVI, Igitur apud Childebertum regem Magno- Taldus causis occultis ex jussu regis interficitur hoe modo. Stante infra MeUensis urbis palatium rege, et ludum spectante, qualiter animal caterva cannm cir. cumdatum fatigabatur, Magnovaldus arcessitur. Qui veniens, et nesciens quæ agenda erant, cum reliquis dissolutus risu, prospicere pecudem coepit. At is cui Missum fuerat, cum videre! eum spectaculo intentum, librata securi, caput ejus illisit; qui cecidit et mortuus qst, ac per fenestram domus projectus, a suis sepultus est, resque ejus protinus direptae, et aerario publico, quantum repertum est, sunt illatae. Autumabant tamen quidatn, eo quod post mortem fratris diversis plagis conjugem affectam interfecisset. et uxorem fratris ascisset toro, exstitisse causam qua interimeretur. XXX VII. Posthaec Childeberto regi filius natus est, qui a Magnerico Treverorum episcopo *de sacro fonte susceptus, Theodobertus est vocitatus: de quo tantum gaudium Guntchramnus rex habuit, ut statim legatos dirigens, multa ei munera transmitteret, dicens: Per hunc enim Deus erigere Francorum regnum propria majestatis suae pietate dignabitur, si huic pater, aut ipse vixerit patri. XXXVIII. Anno denique undecimo regni Childeberti regis, tegat! iterum de Hispaniis venerunt, pacem petentes: sed nihil certi obtinentes, regressi sunt. Richaredus autem, filius Leuvichildi, usque Narbonam venit, et intra terminum Galliarum praedas egit, et clam regressus est. XXXIX. Eo anno multi episcoporum obierunt. Badegisilus vero Cenomannorum episcopus, vir valde snevus in populo, auferens sive diripiens injuste res diversornm: ad cujus animum acerbum atque immitem conjux accesserat saevior, quæ illum in committendis sceleribus, nequissimis consilii stimulis perurgebat.