# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.618-640

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 1.618 to 1.640. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.618
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.618

Qui cum eum in supplicio posuisset, omnem rem evidenter aperuit, dixitque: A regina enim Fredegunde centum solidos accepi, ut hoc facerem; a Melantio vero opiscopo, quinquaginta; et ab archidiacono civitatis, alios quinquaginta; insuper et promissum habui, ut ingenuus fierem, sicut et uxor mea. In hac voce illius, evaginato homo ille gladio pr:cdictum reum in frusta concidit. Fredegundis vero Melantium, quem prius episcopum josuerat, ecclesiae instituit. XLII. Dum a Fredegunde Beppolenus dux valde fatigaretur, nec juxta personam suam ei honor dehitus impenderetur, cernens se despici, ad Guntchramnum rcgem abiit. A quo accepta potestate ducatus super civitates illas, quæ ad Chlotharium Chilperici regis lilium pertinebant, cum magna potentia pergit; sed a Uhedonicis non est receptus. Andegavis vero veniens, multa mala ibidem gessit, ita ut annonas, fœnum, vinum, et quidquid reperire potuisset ill domibus civium ad quas accesserat, nec exspectatis clavibus, disruptis ostiis devastaret; multosque de habitatoribus loci caedibus affecit protrivitque; Domigisilo quoque metum intulit, sed pacificatus est cum eo. Accedens autem ad urbem, dum epularetur cum diversis in tristega c, subito effracto pulpixo donius, vix semivivus evasit, multis debilitatis, in eisdem tamen malis perdurans quae prius gesserat. Multa tunc et Fredegundis in regno filii sui de rebus ejus evertit. Ipse quoque ad Rhedonicos rediens. et eos regi Guntchramno subdere cupiens, filium suum in hoc loco reliquit. Qui non multo intercedente tempore, irruentibus Rbedonicis interemptus est cum multis honoratis viris. Hoc anno multa signa apparuerunt: nam mense septimo arbores visae sunt floruisse, sed et multae quae prius poma habuerant, nova dederunt, quae usque ad Natalis Dominici tempora in ipsis arboribus habitae sunt. Fulgor per cœ-. lum in modum serpentis cucurrisse visus est. XLIII. Anno quoque duodecimo Childeberti regis, Nicetius Arvernus rector Massiliensis Provinciae d et reliquarum urbium, quae in illis partibus ad regnum regis ipsius pertinebant, est ordinatus.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
