Latin
1.99 to 1.120
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.99-120
Unproofread scanNot analysed yet
et cnr eum nunc rex asperuatur? Si enim scissemus tibi exosum, declinassemus utique ad alium, qui hæc agere debuisset. Nunc, si permiitis,celebret quæ cœpit: in posterum autem si aliquid opposueris, canonicæ sanctionis censura finiatur. Jam enim Palladius episcopus in sacrarium cin grandi humilitate discesserat. Tunc rex jussit eum revocari, et sic quæ agere coeperat, cxi edivit. Nam cum iterato ad convivium regis Palladius atque Rertchramnus asciti fuissent, commoti invicem multa sibi de adulteriis ac fornicatione exprobrarunt, nonnulla eliam de perjuriis. Quibus de rebus mulli ridebant; nonnulli vero, qui a'acrioris erant scientiae, lamentabantur, cur inter sacerdotes Domini taliter zizania diaboli pullularent. Discedentes itaque a regis praesentia, cautiones et fidejussores dederunt, ut decimo Kalendas mensis noni ad synodum convenirent. VIII. Tunc apparuerunt signa, id est, radii a parte Aquilonis, sicut saepius apparere solent. Fulgor per cœlum occurrisse visus est, floresque in arboribus ostensi sint. Erat enim mensis quintus. IX. Posthaec rex Parisios venit, et coram omnibus loqui coepit, dicens: Germanus meus Chilpericus moriens dicitur filium reliquisse, cujus nutritores, inatre deprecante, petierunt, ut eum de sancto lavacro in Dominici Natalis solemnitate deberem excipere, et non venerunt. Rogaverunt deinceps ut ad sanctum Pascba baptizaretur, sed nec tunc allatus eat infans. Deprecati sunt autem tertio, ut ad festi- Vitatem sancti Joannis exhiberetur, sed uee tunc venit. Moverunt itaque me per tempus sterile de loco ubi habitabam: veni igitur, et ecce absconditur nec ostendimur mihi puer. Unde, quantum inteHigo, nihil est quod promittitur, sed, ut credo, alicujus ex leudibus nostris sit filius; nam si de stirpe nostra fuisset, ad ine utique fuisset deportatus. Idcoque noveritis, quia a me non suscipiiur, nisi certa do eo cognoscam indicia. Hæc audiens Fredegundis regina, conjunctis prioribus regni sui, id est tribus episcopis et treceniis viris optimis, sacramenta dederunt hunc a Chilperico rege generatuin fuisse: ct sic suspicio ab animo regis ablata est.