# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Prologus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1

Velim, si placet, parumper conferre, quae Christianis beatam confitentibus Trinitatem prospera successerint, et quæ hæreticis eamdem scindentibus fuerint in ruinam. Omittamus autem qualiter illam Abraham veneratur ad ilicem, Jacob prædicat in benedictione, Moyses coguoseit in sente, populus sequitur in nube, eamdemque pavescit in monte; vel qualiter eam Aaron portat in logio, aut David vaticinatur in psalmo, orans innovari se per Spiritum rectum, nec sibi auferri Spiritum sanctum, atque se confirmari per Spiritum principalem (Psalm. L, 12- 14). Magnum et ego hie cerno mys erium, quod scilicet quem hæretici minorem asserunt, principa- Jem vox prophetica nuntiavit. Sed his, ut diximus, omissis, ad nostra tempora revertamur. Arius enim, qui hujus iniquæ sectae primus iniquusque inventor fuit, interioribus in secessum depositis, infernalibus Ignibus subditur: Hilarius vero beatus individux Trinitatis defensor, propter hanc in exsilium deditus, et patriae paradiso rebtauratur. Hanc Chlodovechus rex confessus, ipsos haereticos adjutorio ejus oppressit, regnumque suum per totas Gallias dilatavit: Alaricus hanc denegans, a regno et po* pulo, atque ab ipsa, quod majus est, vita mulctatur aeterna. Dominus autem se vere credentibus, etsi insidiante inimico aliqua perdant, hic centuplicata restituit: haeretici vero, nec acquirunt *, sed quod videntur habere, aufertur ab eis. Probavit hoc Godegiseli, Gundobadi, atque Godomari interitus, qui et patriam simul et animas perdiderunt h. Nos vero unum atque invisibilem, immensum, incomprehensi. bilem, inclytum, perennem atque perpetuum Domieum confitemur, unum in Trinitate propter personarum numerum, id est Patris et Filii et Spiritus sancti: confitemur et trinum in unitate, propter æqualitatem substantiae, deitatis, omnipotentiæ, vel virtutis: qni est unus summus atque omnipotens Deus in sempiterna saecula regnans.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
