# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 10-2

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 9, Exemplar Pactionis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/10-2

XXVIII. Brunichildis ' quoque regina jussit fabricari ex auro ac gemmis mirae magnitudinis clypeum, ipsumque cum duabus pateris ligneis, quas vulgo bacchinon i vocant, eisdemque similiter ex gemmis fabricatis et auro, in Hispaniam regi mittit: in qua Ebregisilum, qui saepe ad ipsam regionem legationis gratia accesserat, direxit. Quo abeunte, nuntiatum est regi Guntchramno, dicente quodam, quia Brunichildis regina ad filios Gundovaldi It muncra dirigit. Quod rex audiens, jussit custodias arduas pcr vias regni sui fieri, ita ut nullus penitus praeterire possit, qui non discuterctur. Inquirebant etiam in hominum vel vestimentis, vel calciamentis, aut in reU.., quiS rebus, si occulte litterae portarentur. Ehregisilus vero Parisios accedens cum his speciebus, ab Ebrachario duce comprehensus, ad Guntchramnum deducitur. Dixitque ei rex: Non sufficit, o infelicissime hominum, quod impudico consilio Ballomerem illum, quem Gundovaldum vocitatis, ad conjugium arcessistis, quem manus mea subegit, qui voluit ditioni suæ regni nostri superare ® potentiam; et nunc filiis ejus munera mittitis, ut ipsos iterum in Gallias provocetis ad me jugulandum? Ideoque non accedes quo volueris, sed morte morieris, quia contraria est legatio tua genti nostræ. Illo quoque recusante, non se his verbis esse communem, sed potius ad Richaredum, qui Chlodosuindam sororem Childeberti regis sponsare debuerat, hæc munera mitti, credidit rex loquenti, et dimisit eum; abiitque in itinere quo directus fuit cum ipsis muneribus.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
