# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 12-2

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 9, Exemplar Pactionis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/12-2

XXX. Childebertus vero rex descriptores in Pietavos, invitante Maroveo episcopo, jussit abire, id est Florentianum majorem domus regiae d, et Romulfum palatii sui comitem, ut scilicet populus censum, quem tempore patris reddiderat, facta ratione inDovaturæ e, reddere deberet. Multi enim ex his defuncti fuerant et ob hoc viduis, orphanisque ac debilibus tributi pondos insederat: quad hi discutientes per ordinem, relaxantes pauperes ac infirmosillos, quos justitire conditio tributarios dabat. censu publico subdiderunt, et sic Turonis sunt delati. Sed cum populis tributariam functionem infligere vellent, dicentes quia librum prae manibus haberent, qualiter sub anteriorum regum tempore dissoivissent, respondimus nos, dicentes: Descriptam urbem Turonicam Chlothacharii regis tempore manifestum est, librique illi ad regis praesentiam abierunt; sed compuncto pec timorem sancti Martini antistitis rege, incensi sunt. Post mortem vero Chlothacharii regis, Chariberto regi populus hic sacramentum dedit; similiter etiam et ille cum juramento promisit, ut leges consuetudinesque novas populo non infligeret, sed in illo quo quondam sub patris dominatione statu vixerant, in ipso hic eos deinceps retineret; neque ullam novam ordinationem se inflicturum super eos, quod pertineret ad spolium, spopondit. Gaiso vero comes ejusdem temporis accepto capitulario, quod anteriores scri. ptores fecisse commemoravimus, tribula coepit exi. gere: sed ab Eufronio episcopo prohibitus, cum exacta pravitate ad regis direxit praesentiam, ostendens capitularium in quo tributa continebantur. Sed rex ingemiscens, ac metuens virtutem sancti Martini, ipsum incendio tradidit: aureos exactos basilicae sancti Martini remisit, obtestans ut nullus de populo Turonico ullum tributum publico redderet. Post cujus obitum Sigibertus rex hanc urbem tenuit, nec ullius tributi pondus invexit. Sic et nunc quarto decimo anno Childebertus post patris obitum regnans, nihil exegit, nec ullo tributi onere bsec urbs aggra'ata congemuit. Nunc autem potestatis vestrae est, utrum censeatis tributum, an non: sed videte no aliquid noceatis, si contra ejus sacramentum ambulare disponitis. Haec me dicente responderunt: Ecce librum prae manibus habemus, in quo census huic populo est inflictus. Et ego aio: Liber hic a regis thesauro delatus non est, nec unquam per tot convaluit annos. Non est mirum enin si pro inimicitiis horum civium, in cujuscunque domo reservatus cst. Judicabit enim Deus super eos, qui pro spoliis civium nostrorum hunc post tanti temporis transactum spatium protulerunt. Dum autem haec agerentur, Au. dini filius, qui librum ipsum protulerat, ipsa die a febre correptus, die tertia exspiavit. Posthæc nos transmisimus nuntios ad regem, ut quid de hac causa juberet, mandata remitteret. Sed protinus epistolam cum auctoritate miserunt, ne populus Turonicus pro reverentia sancti Martini describeretur. Quibus relectis, statim viri qui ad haec missi fuerant, ad patriam sunt regressi.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
