# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 13-2

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 9, Exemplar Pactionis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/13-2

XXXI. Guntchramnus a vero rex exercitum commovit in Septimaniam b; Austroualdus autem dux prius Carcassonam aceedens sacramenta susceperat, ipsosque populos ditioni subegerat regiae. Rex auteui ad reliquas civitates capiendas Bosonem cum Antestiodestinavit. Qui accedens cuin superbia, despecto Austroualdo duce, atque condemnato, cur absque eo Carcassonam ingredi praesumpsisset, ipse cum Santonicis, Petragoricis, Durdegalensibusque, Agennensibus etiam ac Tolosanis illuc direxit [ perrexit ]. Cumque in hac iactantia ferretur, et Gotthis haec nunliata ruissent, paraverunt se in insidiis. Hic vero super fluvium parvulum propinquum urbi castra ponit, epulis insedit, ebrietatibus incumbit. conviciis et blasphemiis Gotthos exaggerans. Illique irruentes super ipsos, reperiunt epulantes inopinanlesque. Tunc hi dantes voces, exsurgunt contra eos. At illi paululum resistentes, fugam simulant, prosequentibusque istis consurgunt qui praeparati erant de insidiis, concludentesque eos in medio, usque ad internecionem ceciderunt. Qui autem evadere potuerunt, vix equite [Al. equo] ascenso e per fugam dilapsi sunt, omnem supellectilem relinquentes in campi planitie, nihilque secum de rebus propriis auferentes, hoc pro magno ducentes si vel vita donarentur. Insequentes autem Golthi res eorum omnes reperiunt, diripiuntque, pedestres omnes eaptivos abducentes: cecideruntque Ibi quasi quinque millia virorum; captivi autem amplius quam duo millia abierunt. Multi tamen ab his laxati, redierunt in patriam.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
