Latin
Book 1, Book 10, Oratio Gregoru Ad Plebem
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 13-3
Unproofread scanNot analysed yet
XII. Ingeltrudis vero religiosa, quae, ut in superioribus libris exposuimus, in atrio sancti Martini, puellarum monasterium collocavit, cum aegrotare coepisset, neptem suam abbatissam instituit: unde reliqua congregatio maxime murmuravit, sed nobis increpantibus cessavit a jurgio. Hæc vero cum filia discordiam tenens, pro eo quod res suas ei abslule- ]rat, obsecravit ut. neque in monasterio quod instituit, neque super sepulcrum ejus permitteretur orare. Quæ octuagesimo, ut opinor, anno vitae obiit, sepultaque est septimo Idus mensis primi [Martii. Sed venietis fllia ejus Berthegundis Turonis, cum non fuisset excepta, ad Childebertum regem abiit, postulans ut ei liceret in locum matris suae monasterium regcre. Ucx vcro oblitus judicii quod matri ejus fecerat, huic aliam praeceptionem manus suae roboratam subscriptione largitus est, haec continentem ut res omnes quas mater vel pater ejus habuerant, suo dominio subjugaret, et quidquid monasterio Ingeltrudis reliquerat auferretur. Cum quo praecepto veniens, ita cunctam supellectilem monasterii abstulit, ut nihil infra præter vacuos relinqueret parietes, colligens secum diversorum criminum reos, atque in seditionibus praeparatos: qui si quid erat de villis reliquis quod devotio dederat, fructum auferrent. Tantaque ibi mala gessit, quai vix ex ordine possent narrari. Haec vero, acceptis bis rebus quas diximus, in Pictavum rediit, multa in abbatissam crimina vomens falsa, quae parens ejus proxima babebatur.