Latin
Book 1, Prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 14
Unproofread scanNot analysed yet
XIII. Lovolautrom autem castrum hostes expuguant, Proculumque presbyterum, qui quondam sancto Quintiano injuriam intulerat, ad altarium ecclesiæ miserabiliter interficiunt. Et credo ob illius causam, quod fuerit ipsum castrum in manibus traditutn iniquorum: quod usque in illa die defensatum est. Nam cum illud hostes expugnare non possent, et ad propria jam redire disponerent, audientes hæc obsessi, jam laeti atque secari decipiuntur, sicut ait Apostolus: Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus superveniet interitus (I Thess. I, 5, 5). Denique per ipsius Proculi presbyteri servuin e. jam securi populi traduntur in manus hostium. Curoque vastato castello ducerentur captivi, inmanis pluvia quæ per triginta dies fuerat abnegata, descendit. Tunc obsessi Meroliacensis castri, ne captivi abdueerentur, redemp'ione data liberantur: sed hæc ignavia eoram effecit, castrum enim propria natura munitum erat. Nam centenorum aut eo amplius pedum ab exciso vallatur lapide, non murorum e structione; in medio autem ingens stagnum aquae, Ii. quore gratissimum; ab alia vero parte fontes uberrimi, ita ut per portam rivus difDuat aquæ vivae. Sed in tam grandi spatio munitio ista distenditur, ut manentes infra murorum fepta terram excolant, frugesque in abundantia colligant. Hujus munitionis tutamine elati, qui obsessi erant, egressi foras ut arrepta aliqua prada, iterum se infra castelli septa reconderent, ab hostibus comprehensi sunt. Erant autem quinquaginta I viri. Tunc ante ora parentum, vinctis post tergum manibus oblati, imminente jam gladio, acquievcrunt obsessi, ne interficerentur, singulos triantes dare in redemptionem suam. Theudericus autem ab Arverno discedens, Sigivaldum parentem suum, in ea quasi pro custodia dereliquit i. Erat autem ibi tunc temporis quidam Litigius ex mo' nitoribus i, qui magnas sancto Quintiano parabat in' sidias; et cam se sanctus episcopus pedibus ejus prosterneret, nunqnam ut se ei subderet movebatur, ita ut et quadam vice uxori quae sanctus fecerat, pro ridiculo indicaret. Quae melioris intelligentiae modo eommota, ait: Si Ita es hodie pessumdatus, nunquam erigeris. Die autem tertia advenientes nuntii de praesentia regis, vinctum cum uxore ac liberis pariter abduxerunt. Qui abiens nunquam Arvern regressus est.