# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 14.1-22

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 14.1 to 14.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/14.1

XIII. liis autem diebus exstitit quidam de presbyteris nostris, Sadducææ malignitatis infectus veneno, dicens hon esse futuram resurrectionem e. Cumque nos eam sacris litteris prædictam, et apostolicae traditionis auctoritate monstratam affirmaremus, respondit: Manifestum est hoc celebre ferri, sed certi non sumus utrum sit, an non, præsertim cum Dominus iratus primo homini quem manu sacra plasmaverat, dixerit: In sudore vultus tui vesceris pane luo, donec revertaris in terrum de qua sumptus es: quia pulvis es, et in pulverem reverteris (Gen. III, 19) Quid ad hæc respondebitis, qui resurrectionem futuram praedicatis; cum in pulverem redactum hominem resurgere ulierius divinitas non promittat? Cui ego: Quid de hac causa, vel ipsius Domini ei Redemptoris nostri, vel patrum prædecessorum verba loquontur, nullum catholicorum nescire reor. Nam in Genesi cum patres obirent, aiebat Dominus: Tu autemcongregaberis ad populum luum. Sepultus in senectute bona (Gen. xxv, 8). Et ad Cain dicitur: Quia vax sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV, 10). Unde liquido apparet, vivere animas post egressum corporis, atque resurrectionem futuram intentis vultibus praestolari. Sed et de Job scriptum est, quia resurrecturus est in resurrectione morluorum. Et propheta David, licet ex persona Domini, tamen resurrectionem praevidens, ait: Nunquid qui dormit non adjiciet ut resurgat (Paal. XL, 9)? hoc est, Qui mortis somno opprimitur, non est venturus ad resurrectionem? Et Isaias (Isai. 66.), quod de sepulcris resurrecturi sunt mortui, docet. Sed et Ezechiel propheta (Ezech. 37), cum ossa arida obtecta cute, nervis solidata, venis infecta, flante spiritu animata, reformatum hominem enarraret, manifestissime resurrectionem foturam edocuit. Sed et illud manifetum luit resurrectionis indicium, quod Elisaei (I V Req. XIII, 2t) ossa tangens exstinctum cadaver, virtutis effectu revixerit: quod ipsius Domini, qui est primogenitus mortuorum, resurrectio manifestavit: qui morti mortem intulit, et de sepulcro vitam mortuis reformavit (Apoc.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
