# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 16.16-34

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 16.16 to 16.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/16.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/16.16

Cumque episcopus hæc omnia graviter ferret, nec valeret seditionem diabolicam mitigare, misit ad Chrodieldem, dicens: Relinque abbatissam, ut in his diebus in hoc carcere non retineatur: alioqui non celebrabo Pascha Domini, neque baptismum in hac urbe ulus catechumenus obtinebit, nisi abbatissa a vinculo quo tenetur jubeatur absolvi. Quod si nec sic volueritis absolvi, collectis civibus auferam eam. Haec eo dicente, statim Chrodieldis percussores. deputat, dicens: Si earo violenter quis auferre tentaverit, statim eam gladio percutite. Adfuit autem diebus illis Flavianus nuper domesticus ordinatus, cujus ope abbatissa sancti Hilarii ingressa basilicam absconditur [ Sic Bec.; ale absolvitur ]. Inter hæc ad sepulcruin sanctae Radegundis homicidia perpetrantur, et ante ipsam beatae Crucis arcam quidam per seditionem truncati sunt. Cumque hic furor superveniente die per Chrodieldis superbiam augerelur, et assiduæ cacdes et reliquae plagae, quas supra memoravimus, a seditionariis perpetrarentur, atque ita haec jactantia tumuisset ut consobrinam suam Basinam nliiori cothurno despiceret, illa pœnitentiam agere cœpit, dicens: Erravi sequendo Chrodieldis jactantiam; et ecce despectui habeor ab eadem, et abbatissce meæ contumax existo. Et conversa, humiliavit se coram abbatissa, expelens pacem ejus; ferrumque pariter uno animo eademque voluntate. Denique orto scandalo, pueri qui curn abbatissa erant, dum sedi. 1ioni quam Chrodieldis schola [ cœtus ] commovit, resisterent, puerum Basinre percutiunt, qui cecidit et mortuus est. At illi post abbatissam ad basilicam confessoris confugiunt, et ob hoc Basina relicta abbatissi discessit; sed pueris iterum per fugam lapsis, in poccquam prius habuerant redierunt. Postea vero multæ inter has scholas inimiciliae ortæ sunt. Quis unquam tantas plagas tantasque strages, vel tanta mala verbis poterit explicare, ubi vix præteriit dies sine homicidio, hora sine jurgio, vel momentum aliquod sine fletu! Haec autem Childeberlus rex au. diens, legationem ad Cuntchramnum regem direxit, ut scilicet episcopi conjuncti de utroque regno, haec quae gerebantur sanctione canonica emendarent.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
