Latin
16.17 to 16.36
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 16.17-36
Unproofread scanNot analysed yet
Rogo ut facias mihi prandium quod admirentur, et dicant, quia in domo regis melius non aspeximus. Et ille: Jubeat, inquit, dominus meus congregari pullorum gallinaceorum multitudinem, ct faciam quae præcipis. Præparatis ergo quas dixerat puer, illuxit dominica dies, fecitque epulum magnum, deliciisque refertum, Epulantibus autem omnibus, et laudautibus prandium, parentes illius disces. serunt. Dominus enim dedit gratiam puero huic, et accepit potestatem super omnia quæ habebat dominus suus in promptu. Diligebatque eum valde, ei omnibus qui cum eo erant ipse dispensabat. cibaria et pulmenta. Post anni vero curriculum, cum jam securus esset dominus illius de eo, abiii in pratum, quod erat domui proximum, cum Attalo Duero custode equorum: et decubans ill terra cuui eo a longe, aversis dorsis, ut uon cognosceretur quod loquerentur simul, dicit puero: Tempus est enim, ut jam cogitare de patria debeamus. Ideoque moneo te, ut hae nocte cum equos ad claudendum adduxeris, sopore non deprimaris, sed cum primum te vocita. vero ad,is, et ambulemus. Vocaverat enim Barbarus ille multos parentum suorum ad epulum, inter quos crat et gener ejus, qui acceperat filiam illius. Media amem nocte a convivio surgentibus, et quieti datis, prosecutus est Leo generum domini sui cum potu, porrigensque ei bibere, in metatum ejus. Ait iiaquo ad eum homo: Dic tu, o creditur soceri mei. si valeas, quando voluntatem adhibebis, ut assumptis equilibus I At. equis] ejus cas in patriam luam? Hoc quasi joco delectans dixit. Similiter et ille joculariter veritatem respondens, ait: Hac nocte delibero, si Dei voluntas fuerit. Et ille: Utinam, inquit, custodiant me famuli mci, ne aliquid de rebus meis assumas, Et ridentes discesserunt. Dormientibus autem cun. ctis, vocavit Leo Attalum: stratisque equitibus interrogat s si haberet gladium.