# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 16.37-54

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 16.37 to 16.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/16.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/16.37

Uespondit: Non est mibi, nisi tantum lancea parvula. At ille ingressos mansionem domini sui apprehendit scutum ejus ac. frameam. Quo interrogante quis esset, aut quid sibi velit, respondit: Ego sum Leo servus taus, et suscito Attalum ut surgat velocius, et deducat equos ad pastum: detinetur enim sopore quasi ebrius. Qui ait: Fac ut libet. Et haec dicens obdormivit. Ille vero egressus foras, munivit puerum armis, invenitque januas atrii divinitus reseratas, quas in initio noctis cum cuneis malleo percussis obseraverat pro custodia cabaltorum. Et gratias agens Domino, sumptis reiiquis equitibus [equis] secum, discesserunt, unum etiam volucrum u cum vestimentis tollentes. Venientes autem ad Mosellam fluvium, cum transirent illum,et detinerentur a quibusdam, relictis equitibus [equis] et vestimentis, enatantes super parma positi amnem, in ulteriorem egressi sunt ripam. Et inter obscura noctis ingres,i silvam, latue. runt. Ter tia enim nox advenerat, quod nullum cibum gustantes iter terebant. Tunc nutu Dei reperta arbore plena pomis, quam vulgo prunum e vocant, comedunt; et parumper sustentati ingressi sunt iter Campaniae: quibus pergentibus, audiunt pedibulum equitum currentium, dixeruntque: Prosternamur terrae, ne appareamus hominibus venientibus. Et ecce ex improviso stirps rubi magnus adfuit, post quem transeuntes, projecerunt se terrae cum gladiis evagiuatis. scilicet ut si adverterentur, confestim se quasi ab improbis framea defensarent: verumtamen cum venissent in locum illum coram stirpe spineo restiterunt; dixitque unus, dum equi urinam projicerent: Væ mihi, quia fugiunt hi detestabiles, nec reperiri possunt: verum dico per salutent meam, qnia si invenirentur, unum patibulo condemnari, et alium gladiorum ictibus in frusta discerpi juberem. Erat enim barbarus ille qui ha;c aiebat, dominu, eorum, de Rhemensi urbe veniens, et hos inquirens: et reperisset utique in via, si nox obstaculum non præbuisset.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
