# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 16.55-70

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 16.55 to 16.70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/16.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/16.55

Tunc motis equilibus [equis] discesserunt. Ili autem nocte ipsa attigerunt ad urbem, ingressique invenerunt hominem, quem sciscitati sunt ubinam esset domus Paulelli presbyteri. Indicavitqne cis. Qui dum per plateam præterirent, signum ad Matutinas motum est, erat enim dies dominica, putsantesque januam presbylcri, ingressi sunt. Exposuitque puer de domino suo. Cui ait presbyter: Vera est enim visio mea: nam videbam duas in hac nocte columbas advulare, et consedere in manu mea, ex quibus una alba, alia autem nigra erat. Dixeruntque poeri presbytero: Indulgeat Dominus pro die sua sancta e. Nam nos rogamus, ut aliquid victus praebeas: quarta enim illucescit dies, quod nihil panis pulmentique gustavimus. Occultatis autem pueris, præbuit eis infusum cum vino panem, et abiit ad Matutinas. Secutusque est et barbarus, iterum inquirens pueros: sed illusus a presbytero regressus est. Presbyter enim amicitiam cum beato Gregorio antiquam habebat. Tunc resumtis pueri epulo viribus. per duos dies in domo presbyteri commorantes, abscesserunt; et sic usque ad sanctum Gregorium perlati sunt. Gavisus autem pontifex visis pueris, flevit super collum Attali nepotis sui. Leonem autem a jugo servitutis absolvens cum omni generatione sua, dedit ei terram propriam, in qua cum uxore ac liberis liber vixit omnibus diebus vitæ suae.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
