# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 16

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 9, Exemplar Pactionis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/16

XXXIV. Rigunthis autem filia Chilperici, cum saepius matri calumnias inferret, diceretque se esse dominant, genitricemque suam servitio redhiberi, et multis eam et crebro conviciis lacessiret, ac interdum pugnis se alapisque caederent, ait ad eam mater: Quid mihi molesta es, filia? Ecce res patris tui, quae penes me babentur, accipe, et utere eis ut libet. Et ingressa in regestum reseravit arcam monilibus ornamentisque pretiosis refertam: de qua curu diutissime res diversas extrahens filiæ astanti porrigeret, ait ad eam: Jam euim lassata sum. Immitte tu, inquit, manum, et ejice quod inveneris. Cumque illa immisso brachio res de arca abstraheret, apprehenso mater opertorio arcæ super cerviceiu ejus illisit. Quod cum in fortitudine pre. meret, atque gulam ejus axis inferior ita attereret, ut etiam oculi ad crepandum parati essent, exclamavit una puellarum quae erat intrinsecus voce magna, dicens: Currite, quaeso, currite: ecce domina mea a genitrice sua graviter suggillatur. Et irrumpentes cellulam, qui coram foribus eorum praestolabantur adventum, erutam e ab imminenti interitu puellam eduxerunt foras. Post ista vero inter easdem inimicitiae vehementius pullulantes, et non de alia causa maxime, nisi quia Rigunthis adulteria sequebatur, semper cum eisdem rixae et caedes erant.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
