Latin
Book 1, Prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 18
Unproofread scanNot analysed yet
XVII Igitur Dinifio episcopo apud Turo. nos decedente, Ommatius tribus annis praefuit. Hic enim ex jussu Chlodomeris regis, cujus supra meminimus, ordinatus est. Illo quoque migrante, Leo septem mensibus ministravit. Hic fuit vir strenuus atque utilis in fabrica operis lignarii. Quo defuncto, Theodorus et Proculus episcopi, qui de partibus Burgundiæ advenerant, ordinante Chrotechilde regina, iribus annis Turonicam rexerunt Ecclesiam. Quibus defunctis, Francilio ex senatoribus subsliluitur. Anno igitur tertio episcopatus sui, cum dominici Natalis nox alma populis effulsisset, idem pontifex priusquam ad vigilias descenderet, jussit sibi poculum ministrari. Adveniens autem puer, sine mora porrexit. Quo hausto, mox spiritum fudit: unde indubitatum est veneno eum fuisse necatum. Quo decedente, Injuriosus unus e civibus, quintus decimus post beatum Martinum, cathedram pontificalem sortitus est.