# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 18.1-19

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 18.1 to 18.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/18.1

Octavus decimus Eufronius presbyter ordinatur episcopus es genere illo, quod superius scnatorium nuncupavimus, vir egregiae sanctitatis, ab ineunte aetate clericus. Hujus tempore civitas Turonica cum omnibus ecclesiis magno incendio concremata est: de quibus ipse postea duas reparavit, tertiam vetustissimam retinquens desertam. Postea vero basilica sancti Martini et ipsa incendio est adusta per Wiliacharium, cum ibi confugium pro Chramni quondam circumventione fecisset (Vid. lib. IV, cap. 20), quam postea idem pontifex texit stanno, opitulante rege Chlothachario. Hujus tempore basilica sancti Vincentii ædificata est. Tauriaco 1, Cerate, et Orbigniaco vicis ecclesiae aedificatae sunt. Sedit utem aunosseptemdecim, obiitque ætate septuasenaria, et sppuhus est in basilica sancti Martini *. Cessavitque episcopatus dies novemdecim. i9. Nonus decimus Gregorius ego indignus ecclesiam urbis Turonicae, in qua beatus Martinus et caeteri sacerdotes Domini ad pontificatus officium consecrati sunt, ab incendio dissolutam diruptamque pactus sum, quam reaedificatam in ampliori altiorique fastigio septimo decimo ordinationis meae anno dedicavi, in qua, sicut a longævis presbyteris coni. peri, beatorum ibidem reliquiæ Agaunensium • ab antiquis fuerant collocatae. Ipsam etiam capsulam in thesauro basilicae sancti Martini reperi, in qua valde putredine erat pignus dissolutum, quod pro eorum religionis est virtute delatum a. Ac dum vigiliæ in eorum honore celebrarentur, libuit animo haec iterum prælucescente cereo visitare: quæ dum a nobis attente rimantur,dixit aedis ædituus; Est hic, innuit, lapis opertorio tectus, in quo quid habeatur prorsus ignoro, sed nec prædecessores ministros hujus custodiæ scire comperi. Deferam eum, et scrutamini diligenter quid contineatur infra conelusum. Quem delatum reseravi, fatcor, et inveni iu hoc capsulam argenteam, in qua non modo beatae legionis testium, verum etiam multorum sanctorum tam martyrum quam confessorum reliquiæ tenebaotur. Nacti etiam sumus et alios lapides, ita ut hic erat, concavos, in quibus sanctoium apostolorum cum reliquorum martyrum pignora continebantur.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
