Latin
18.31 to 18.40
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 18.31-40
Unproofread scanNot analysed yet
bere versu non abnuo. Hos autem libros in anno vicesimo primo ordinationis nostrae praescripsimus: et licet |Al. scilicet] in superioribus de episcopis Turo. nicis scripserimus [al. scripsimus], annotantes annos eorum, non tamen sequitur ac supputalur numerus chronicalis h, quia intervalla ordinationum integre non potuimus reperire. Est ergo omnis summa annorum mundialium ta'is: A principio usque ad diluvium anni MMCCXLII; a diluvio usque ad transitum filiorum Israel per mare Rubrum anni MCCCCIV; ab boc maris transitu usque ad resurrectionem Dominicam, anni MDXXXVIII, a resurrectione Dominica usque ad transitum sancti Martini, anni CCCCXII; a trausitu sancti Martini usque ad memoratum superius annum, id est, ordinationis nostræ primum et vicesimum, qui fuit Gregorii papae Romani quintus, Guntchramni regis trigesimus primos, Childeberti junioris decimus nonus, anni i CLXVIII. Quorum omnis summa est annorum MMMMMDCCCXIV i.