# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2.1-21

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 2.1 to 2.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.1

Lectis igitur pactionibus, ait rex: Judicio Dei re.. riar, si de his quidquam transcendero quae hic continentur. Et conversus ad Felicem, qui tunc nobiscum legatus advenerat, ait: Dic, o Felix, jam enin. plenissime connexuisti amicitias inter sororetn meam Brunichildem, et inimicam Dei et hominum Fredelunden. Quo negante, ego dixi: Non dubitet rex, quia illæ amicitiae inter easdem custodiuntur, quæ ante hos annos plurimos sunt ligatae. Nam certe scias quia odium, quod inter illas olim statutum est, adhuc pullulat, non arescit. Utinam tu, o rex gloriosissime, minus cum ea charitatem haberes. Nam, ut sæpe cognovimus, dignius ejus legationem quam nostram excipis. Et ille: Scias, inquit, sacerdos Dei, quia sic ejus legationem suscipio, ut charitatem nepotis mei Childeberti regis non omittam. Nam ibi [Al. illi| amicitias ligare non possum, de qua sæpius processerunt, qui mihi vitam praesentem auferrent. Hæc eo dicente, Felix ait: Pervenisse ad gloriam vestram credo, quod Richaredus legationem ad nepotem vestrum direxit (V. sup. cap. 16), quae neptem vestram Chlodosuindam, filiam fratris vestri, ei in matrimonium postularet. Sed ille absque vestro consilio nihil exinde promittere voluit. Rex ait o: Non est optimum enim, ut illuc neptis mea ambulet, ubi soror sua est interfecta; sed nec illud rationabiliter complacet, ut non ulciscatur mors neptis meae Ingundis Felix respondet: Multum se exinde excusare volunt, aut sacramentis, aut quibuslibet aliis conditionibus jusseritis; tantum vos consensum praebete, ut ei Cblodosuinda, sicut postulat, desponsetur. Rex ait: Si enim nepos meus implet quæ in pactionibus conscribi voluit, et ego de his facio voluntatem ejus. Promittentibus nobis eum omnia impleturum, adjecit Felix: Depreralur etiam pietatem vestram, ut ei solatium contra Langobardos tribuatis, qualiter eipulsi dc Italia, pars illa quam genitor I suus vindicavit vivens, ad cum revertatur;

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
