# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2.22-40

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 2.22 to 2.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.22

reliqua vcro pars per vestrum suumque solatium imperatoris ditionibus restituatur. Respondit rex: Non, inquit, possum in Italiam exercitum meum dirigcre, ut ult: o eos morti tradam: gravissima enim lues Italiam nunt devastat. Et ego: Indicastis enim nepoti vestro, ut omnes regni sui episcopi in unum convenirent, quia multa sunt quae debeant indagari: sed juxta consuetudinem canonum, placebat gloriosissimo nepoti vestro, ul unusquisque metropolis cum provincialibus [Ch. comprovincialibus] suis conjungeretur: et tunc quae irrationabiliter in regione propria fiebant, sancrione sacerdoiafi emendarentur. Quæ enim causa exstat, ut in unum tanta multitudo conveniat? Ecclesiæ fides peritulo ullo non quatitur, haeresis. nova non surgit. Quæ erit ista necessitas, ut lauti debeant in unum conjungi Domini sacerdotes? Et ille: Sunt multa, inquit, quæ debeant discerni, quæ injuste gesta sunt, tam de incestis, quam de ipsis quæ inter nos aguntur causis. Sed praecipue illa Dei causa exstat omnibus major, ut inquirere debeatis, cur Praetextatus episcopus gladio in ecclesia fuerit interemptus. Sed et de iis qui pro lUxuria accusantur debet esse discussio, ut aut victi sanctione sacerdotali debeant emendari, aut certe, si innocentes inveniuntur, publice error criminis auferatur. Tunc jussit ut in kalendis mensis auarti haec synodus prolongaretur b. Et iis dictis, ad ecclesiam processimus: erat enim dies illa Dominicas Uesurrectionis solemnitas c. Dictis igitur Missis, convivio nos ascivit, quod fuit non minus oneratum in ferculis, quam laetitia opulentum. Semper enim rex de Deo, de aedificatione ecclesiarum, de defensione paupe. rum sermonem habens, ridebat interdum spiritali joco delectans, addens etiam unde et nos aliquid lætitiae frueremur. Dicebat enim et hæc verba: Utinam mihi nepos meus promissa custodiat. Omnia enim quae habeo ejus sunt. Tamen si eum scandalizat illud, Quod legatos Chlotharii nepotis mei suscipto, nunquid demens sum, ut non possim temperare inter eos, ne scandalum propagetur?

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
