Latin
2.51.249 to 2.51.261
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2.51.249-261
Unproofread scanNot analysed yet
XV. Eo tempore et basilica beati Symphoriani Augustodunensis martyris ab Eufronio presbytero ædificata est. Et ipse Eufronius, hujus deinceps urbis episcopatum sortitus est 8. Hic euim marmor quod super sanctum sepulcrum beati Martini babetur, cum grandi devotione transmisit. XVI. Sanctusd vero Namatius, post obitum Rustici epist opi, apud Arvernos in diebus illis octavus erat episcopus. Hic ecclesiam quai nunc constat, et senior infra muros civitatis habetur, suo studio fabricavit, habentem in longum pedes centum quinquagiuta, in latum pedes sexaginta, in altum infra capsum usque eameram, pedes qninquaginta: inante absidem rotundam habens, ab utroque latere a<cellas eleganti constructas opere, totumque ædificium In modum. crucis habetur expositum. Habet fenestras quadraginta duas, culumnas septuaginta, ostia octo. Terror namque ibidem Dei, et claritas magna conspicitur; et vere plerumque inibi odor quasi aromatum su avissimus advenire a religiosis senlitur. narietes ad altarium, opere sarsurioa, ex multo marmorum genere exornatos habet. Exacto ergo in duodecimo anno beatus pontifex ædificio, Bononiam civitatem Italiæ sacerdotes dirigit, ut ei reliquias sanctornm Vitalis et Agricolæ exhibeant, quos pro nomine Christi Dei nostri, manifestissime crucifixos esse cognovimusb.