Latin
2.70.59 to 2.70.71
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2.70.59-71
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum responsa dare differret exanimis, elevato puer velo ostii, reperit dominum super sellulam secessus defunctum. Unde indubitatum est non minoris criminis hunc reum esse, quam Arium illum, cui similiter in secessu fuere interna deposita per partes inferiores egesta a: quia nec istud sine hæresi potest accipi, ut in Ecclesia non obediatur sacerdoti Dei, cui ad paacendum oves commissae sunt, et ille se ingerat potestati, cui neque a Deo, neque ab hominibusaliquid est commissu n. Dehinc beatus sacerdos, uno adhuc manente nihilominius inimico, suae restituitur potestati. Factum est autem posthæc, ut accedente febre aegrotare coepisset: qui rogat suos, ut eum in ecclesiam ferrent. Cumque illuc illatus fuisset, conveniebat ad eum multitudo virorum ac mulierum, •simulque etiam et infantium plangentium atque dtcentium: Cur nos deseris, pastor bone, vel cui nos quasi orphano: derelinquis? Nunquid erit nobis post transitum luam vita? nunquid erit postmodum qui nos sapientiæ sale sic condiat? aut ad domiuici nominis timorem talis prudentire ratione redarguat? Hæc et his similia pnpulis rum magno fletu dicentibus, tandem sacerdos, Spiritu in se sancto innuente, respondit: Nolite timere, o populi, ecce frater meus Aprunculus vivit, et ipse erit tacerdos rester. Qui noN intelligentes, putubant eum loqui aliquid in exstasi. Quo migrante b, presbyter ille nequam, alter ex duobus qui remanserat, protinus omnem facultatem Ecclesiae, tanquam ii j; lm episcopus esset, inbians cupiditate, praeoccupat, dicens: Tandeni respexit in me Deus, cognoscens me justiorem esse Sidonio, largitusque 75 est mihi hanc potestatem. Cumque per totam urbem superbus ferretur, adveniente die dominico, qui iinminebat post transitum sancti viri, praeparato epulo, jussit cunctos cives in domo eccle- I siae «invitari: despectisque senioribus, primus recumbit in toro. Cui oblato pincerna poculo, ait: Domine mi, vidi somnium, quod si permittis edicam: Videbam hac nocte dominica, et ecce erat domus magna, et in domo erat thronus positus, in quo quasi judex residebat, cunctis potestate præstantior: cui assistebant multi sacerdotumin albis vestibus, sed et promiscuae popalorum torbæ valde innumerabiles.