Latin
2.70.89 to 2.70.107
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2.70.89-107
Unproofread scanNot analysed yet
XXIV. Sed tempore Sidonii episcopi magna Burgundiam fames oppressit. Cumque populi per diversas regiones dispergerentur, nec esset ullus qui pauperibus alimoniam largiretur, Ecdicius quidam ex senatoribus, hujus propinquus s, magnam tunc rent in Deo contisusfecisse perhibetur. Nani iuvalescente fame, misit pueros suus cum equis et plaustris per vicinas sibi civitates, ut eos qui hac inopia vexabantursibi adducerent. At illi euntes, cunctos pauperes quotquot invenire potuerunt, adduxere al domum ejus. Ibique eos per omne tempus erili tatis pascens, ab interitu famis exemit. Fuereque, ut multi aiunt, amplius quamquatuor millia pro-, miscui sexus. Adveniente autem ubertate, ordinata iterumevectione, unumquemque in locum suum restituit. Post quorum discessum, vox ad cum e cœlis lapsa pervenit, dicens: Ecdici, Ecdici, quia recisti rem hanc, tibi et semini tno panis non deerit in sempiternum: eo quod obedieris verbis meis et famem meam refectione pauperum satiaveris. Quem Ecdicium mirae velocitatis fuisse 77 multi commemorant: nam quadam vice multitudinem Gotthorum cum decem viris fugasse perscribitur a. Sed et sanctus Patiens Lugdunensis episcopus simile huic in ipsa fame populis praestitisse perhibetur beneficium. Exstat exinde hodie apud nos beati Sidonii epistola b, in qua eum declamatorie collaudavit. XXV. Hujus tempore et Evarix «rex Gothorum, excedens Hispanum limitem, gravem in Galliis SIIper Christianos intulit persecutionem. Truucabat passim perversitati suæ non consentientes, clericos carceribus subigebat: sacerdotes vero, alius dabat eisilio, alios gladio trucidabat. Nam et ipsos sacrotum templorum aditus spinis jusserat obserari, scilicet ut raritas ingrediendi oblivionem faceret fidei. Maxime tunc Novempopulanæ, geminaeque Germa- Diæ urbes, ab bac tempestate depopulatæ sunt. Exstat bodieque et pro hac causa ad Basilium episcopum nobilis Sidonii ipsius epistola, quæ haec ita loquitur. Sed persecutor non post multum tempus, ultione divina percussus interiit. XXVI.