# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2.80.113-130

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 2.80.113 to 2.80.130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.80.113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.80.113

lllo quoque duce, exercitu per aquæductum directo, multis cum ferreis vectibus præcedentibus, erat antem s'piraculum illius lapide magno conclusum, quo cum vectibus illis per magisterium artificis repulso, civitatem introeunt: 88 illisque de muro sagittanlibus, hi terga præveniunt f. Dato autem de mediocivitatis sono buccinae, obsidentes portas capiunt, apertisque pariter ingrediuntur. Cumque inter duas has acies populus urbis ab utroque exercitu caederetur, Godegiselus ad ecclesiam haereticorum confugit, ibique cun: episcopo Ariano interfectus est. Denique Franci, qui apud Godegiselum erant, in unam se turrim congregant. Gundobadus autem jussit, ne uni quidem ex ipsis aliquid noceretur: sed apprehensos eos Tolosae in exsilium ad Alaricum regem transmisit, iuterfectis senatoribus, Burgundionibusque qui Go legiselo consenserant. Ipse vero regionem om nem, quae nunc Uurgundia dicitur, in suo dominio restauravit. Burgundionibus leges * mitiores iustituit, ne Romanos opprimerent. XXXIV. Cum autem cognovisset assertiones haereticorum nihil esse, a sancto Avito episcopo Viennensi h, Christun. Filium Dei et Spiritum sanctUM aequalem Patri confessus, clam, ut chrismaretur expetiit. Cui ait sacerdos: Si vere credis, quod nos ipse Dominus edocuit debes exsequere i. Ait autem, Si quis me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in cœlis. Qui i autem negaverit me coram hominibus, negabo et ega eum coram Patre neo qui est in coelis (Matth. x, 33 e, 33). Sic et ipsis sanctis ac dileltis suis beatis apostolis It, cum de futurae persecutionis teutationibus doceret, insiuuavit, dicens: Attendite vobis ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ante reges et præsides stabitis propter mein testimonium illis, et omnibus * gen tibus (Matth. x, 17). Tu vero cum sis rex, et a nullo apprehendi formides, seditionem pavescis populi, ne Creatorem omniuin in publico fatcaris.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
