# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2.80.131-150

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 2.80.131 to 2.80.150. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.80.131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.80.131

Relinque hanc stultitiam, et quod corde te dicis 89 credere, ore profer in plebe. Sic etennn et beatus Apostolus. ait: ore creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem a (Rom. x, iC). Sic et Propheta ait:, Confitebor libi, Domine, in Ecclesia magna, in populo gravi laudabo te (Psalm. xxxiv, 48). Et iterum: Confitebor libi in populis, Domine, psalmum dicam nomini tuo inter gentes (Psalm. Lat, 10). Metuens enim populum, o rex, ignoras qnia satius est, III populus sequatur fidem tuam, quam tu inlirmilati faveas populari? Tu enim es caput populi, non populus caput tuum. Si enim ad bellum pruficicaris, III praecedis catervas hostium, et illac quo abieris subsequuntur. Unde melius est, ut te praecedente cognoscant veritatem, quam te pereunte permaneant in errore. Nam Deus non irridetur (Gal. vi, 7): nec enim diligit illum, qui propter terrenum regnum eum non confitetur in sæculo. Ista ille ratione confusus, usque ad exitum vitæ suæ in hac insania perduravit, nec publice aequalitatem Trinitatis voluit confiteri. Magnae enim facundiae erat tunc temporis beatus Avitus: namque insurgente hæresi apud urbem Constantinopolitanam, tam illa quam Eutyches b, quam illa quam Sabellius docuit, id est nihil divinitaiis habuisse Dominum nostrum Jesum Christum, rogante Gundobado rege, ipse contra eas scripsit. Exstant exinde nunc apud nos epistolæ admirabiles, quae sicut lune hæresim oppresserunt, ita nunc Ecclesiam Dei ædificant c. Scripsit enim Homiliarum librum unum de mundi principio, et de diversis aliis conditionibus libros sex, versu compaginatos; Epislolaruln libros novem, inter quas supradictæ continentur epistolae. Refert enim in quadam homilia, quam de Kogationibus scripsil, has ipsas Rogationes, quas ante Ascensionis dominicae triumphum celebramus, a Mamerto ipsius Viennensis 90 urbis episcopo a, cui et hic eo tempore preerat, institutas fuisse, dnm urbs illa multis terreretur prodigiis.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
