Latin
2.80.170 to 2.80.188
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2.80.170-188
Unproofread scanNot analysed yet
consilioque accepto, cogitaverunt eum perfodere gladio. Quod cum viro Dei nuntiatum fuisset, de nocte consurgens cum fidelissimis ministris suis, ab urbe Huthena egrediens, Arvernos advenit. Ibique a sancto Eufrasio episcopo, qui quondam Aprunculo Divionensi successerat, benigne susceptus est, largitisque ei tam domibus quam agris et vineis, secum retinuit, dicens: Sufficit hujus facultas Ecclesiæ ut utrumque sustineat: tantum charitas quam beatus Apostolus prædicat, permaneat iutcr sacerdotes Dei. Sed et Lugdunensis episcopus largitus est ei aliqua possessionis ecclesiae suae, quam in Arverno habebat. Reliqua vero de sancto Quintiano, tam insidiæ quas pertulit, quam illa quae per eum Dominus operari dignatus est, scripta sunt in libro Vitae ejus a. XXXVII. Igitur Chlodovechus 92 rex ait suis: Valde moleste fero, quod hi Ariani partem teneant Galliarum. Eamus cum Dei adjutorio, et superatis redigamus terram in dilionem nostram. Cumque placuisset omnibus hic sermo, commoto exercitu Pictavis dirigit: ibi enim tunc Alaricus commorabatur. Sed quoniam pars hostium per territorium Turonicum transibat, pro reverentia beati Martini dedit edictum, ut nullus de regione illa aliud quam herbarum alimenta aquamque praesumeret. Quidam autem de exercitu, invento cujusdam pauperis reno, ait: Nonne rex herbam tantum procsumi mandavit, et nihil aliud? Et hoc, inquit, herba est. Non enim erimus transgressores præcepti ejus, si eam præsumimus. Cumque vim faciens pauperi, fenum virtute tulisset c, factum pervenit ad regem. Quo dicto citius gladio perempto, ait: Et ubi erit spes victoriae, si boatus Martinus offenditur d? Satisque fuit exercitui nibil ulterius ab bac regione \. aBsumere. Ipse vero rex direxit nuntios ad beati basilicarri, dicens; lie, et forsitan aliquod victoriæ auspicium ab aede sancta suscipietis. Tunc datis muneribus, quae loco sancto exhibereut, ait: Si tu, Domine, adjutor mihi es, et gentem hanc incredulam, semperque aemulam tibi, meis manibus tradere decrevisti, in ingressu basilicae sanct Marum dignare propitius revelare, ut cognoscam, quia propitius dignaberis esse famulo tuo.