# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2.80.226-246

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 2.80.226 to 2.80.246. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.80.226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.80.226

Tunc ascenso equite aurum argentumque in itinere illo, quod inter portam atrii basilicae beati Martini et eeclesiam civitatis est, praesentibus populis manu propria spargens, noluntate benignissima erogavit, et ab ea die tanquam consul aut m Augustus est vocitatus. Egressus autem a Turonis Parisios venit: ibique cathedram regm. constituit. Ibi et Theudericus ad eum venit. XXXIX. Denique a migrante Eustochio Turonorum episcopo, octavus post sanctum Martinum Licinius Turonicis episcopus ordinatur. Hujus tempore bellum superius 96 scriptum gestum est. Et hujus tempore Chlodovechus rex Turonis venit. IIic fertur in Oriente fuisse, ac loca visitasse sanctorum, ipsamque adiisse Hierosolymam, et loca passionis ac resurrectionis dominicae, quae in Evangeliis legimus, saepe vldijse. XL. Cum autem Chlodovechus rex apud Parisios moraretur, misit clam ad filium Sigiberti, dicens: Ecce pater tuus senuit, et pede debili claudicat. Si ille inquit, moreretur, recte ubi cum amicitia nostra regnum illius redderetur. Qua ille cupidilale seduclus, patrem molitur occidere. Cumque ille egressus de Colonia civitate, transacto Rheno, per Buconiam silvam ambulare disponeret, meridie in tentorio suo obdormiens, immissis super eum filius percussoribus, eum ibidem interfecit, tanquam regnum illius possessurus. Sed judicio Dei in foveam, quam patri host:liter fodit, incidit. Misit igitur nuntios ad Chlodovet bum regem, de patris obitu nuntiantes, atque dicentes: Pater meus mortuus est, et ego thesauros cum regno ejus penes me habeo. Dirige tuos ad me, et ea quae tibi de thesauris illius placent, bona voluutate transmittam. Et illc: Gratias, inquit, tuæ voluntati ago, et rogo ut venientibus nos:ris pateracias, cuncta ipse deinceps possessurus. Quibus verenus iste patris thesauros pandit. Qui dum diversa respicerent, ait: In h nc arcellulam solitus era' pater meus numismata auri congerere. Immitte, inquiunt illi, manum tuam usque ad fundum, ut cuncta reperias.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
