# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2.80.59-75

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 2.80.59 to 2.80.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.80.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.80.59

Velis depictis adumbrantur plateae ecclesiae, cortinis albentibus adornantur, baptisterium componitur, balsama diffunduntur, micant flagrantes odore cerei, totumque templum baC ptisterii divino respergitur ali odore h; talemque ibi gratiam astantibus Deus tribuit, ut aestimarent se paradisi odoribus collocari. Rex ergo prior poposcit se a pontfice baptizari. Procedit novus Constantinus ad lavac rum deleturus leprae i veteris morbuin, sordentesquo maculas 84 gestas antiquitus • recenti latice deleturus. Cui ingresso ad haptismuin saucius Dei sic infit ore facundo: Mitis depone colia, Sicamber b: adora quod incendisti, incende quod adorasti. Erat enim sanctus Remigius episcopus egregiæ scientiæ, et rhetoricis adpriine imbulus studiis c: aed et sanctitate ita prælatus, ut sancii Sylvestri virtutibus æquaretur. Est enim nunc liber Vitae e,us, qui eum narrat mortuum suscitasse. Igitur rex omnipotentem Deum in Trinitate confessus, baptizatus est in nornine Patris, et Filii, et Spiritus sancii, delibutusque sacro chrismate cum signaculo crucis Christi. De exercitu vero ejus baptizati sunt amplius tria millia. Haptizata est et soror ejus Albolledis d; quæ non ( ost multum tempus migravit ad Dominum: pro qua cum rei contristaretur, sanctus Remigius consolatoriain misit ei epistolam, quae hoc modo suiupsit exordium: < Angit me et salis me angit vestræ musa tristitiae, quod bonæ memoriæ germana vestra transiit Albofledis. Sed de hac re consolari possumus, quia talis de hoc mundo migravit, ut suspici magis debeat quam 85 lugeri.» Conversa est enim et alia soror ejus, Lanthechiidis * nomine, quae in haeresim Arianorum dilapsa fuerat, quæ confessa aqualetn Filium Patri et Spiritum sanctum, chrismata est. XXXII. Tunc Gundobadus et Godegiselus fratres regnum circa Rhodanum aut Ararim cum Massiliensi provincia retinebant. Erant autem tam illi, quam pupuli eorum, Arianae sectæ subjecti. Cumque se invicem impugnarent, audiens Godegiselus Chlo. dovechi regis victorias, misit ad eum legationem occulte, dicens: Si mihi ad persequendum fratrem meum, praebueris solalium r, ut eum bello interficere, aut de regnoejicere possim, tribulum tibi, quale In ipse velis injungere, annis singulis dissolvam.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
