Latin
2.80.92 to 2.80.112
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2.80.92-112
Unproofread scanNot analysed yet
veris. Haec eo dicente, valedicens Aridius discessit, et ad Chlodovechum regem abiens, ait: Ecce ego humilis servus tuus, piissime rex, ad tuam potentiam venio, relinquens illum miserrimum Gundobadum. Quod si me pietas tua respicere a dignatur, integrum in me famulum atque fidelem, et tu, et posteri tui habebitis. Quem ille promptissime colligens, secum retinuit: erat enim jocundus in fabulis, strenuus in consiliis, justus in judiciis, et in commisso fidelis. Denique Chlodovecho cum omni exercitu circa muros urbis residente, 87 ait Aridius: Si dignanter, o rex, gloria celsitudinis tuae paucos humilitatis meæ sermones velit accipere, consilio licet non egeatis, tamen lide integra ministrabo; idemque vel tibi congruum, vel civitatibus erit, per quas transire deliberas. Cur, inquit, retines exercitum, cum loci. firmissimo tuus resideat inimicus? Depopularis agros, prata depascis. vineas dissecas d, oliveta succidit, omnesque regionis fructus evertis: interim et illi nocere uon prævales. Mine potius tegationem, et tributum, quod tibi annis singulis dis. solvat, impone; ut et regio salva sit, et tu tributa dissolventi perpetuo domineris: quod si noluerit, tunc quod libuerit facies. Quo consilio rex accepto, hostem •redire jubet ad propria. Tunc missa legatione ad Gundobadum, ut ei per singulos annos tribata imposita reddere debeat, jubet. At ille et de praesenti solvit, et deinceps soluturum esse se promittit. XXXIII. Posthæc resumptis viribus, jam despiciens regi Chlodovecho tributa promissa dissolvere, contra Godegiselum fratrem suum exercitum com- Inovit, eumque apud Viennam civitatem inclusum obsedit. Verum ubi minori populo alimenta delicere coeperunt, timens Godegiselus, ne ad se usque fames extenderetur, jussit expelli minores populi ab urbe. Quo facto expulsus est inter cæteros artilex ille ab urhe, cumde aquaeductu cura manebat. ille vero indignans, quod fuerit ejectus ab urbe cum cæteris, ad Gundobadum furibundus vadit, indicans qualiter civitatem irrumpens, ultionem exerceret in fratrem.