# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 20-2

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 9, Exemplar Pactionis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/20-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/20-2

XXXVIII. Cum autem Faileuba regina Childeberti regis, partu edito mox exstincto, aegrotaret, attigit aures ejus sermo, quod quidam vel contra eam, vel contra Brunichildem reginam agere conarentur. Cum. que confortata ab incommodo, ad regis præsentiam accessisset, omnia tam ei quam matri ejus quæ audierat reseravit. Verba autem hujuscemodi erant, quod scilicet Septimina i nutrix infantum ejus, consilio suadere vellet regi, ut ejecta matre, conjugeque relicta, aliam sortiretur uxorem, et sic cum eodem quaecunque vellent, vel actu agerent, vel precibus obtinerent. Quod si his rex nollet acquiescere quae suadebat, ipso maleficiis interempto, elevatis filiis ejus in regnum, repulsa nihilominus matre eorum et avia, ipsi regerent regnum. Hujus enim consilii socios pronuntiat esse Sunnegisilum i comitem stabuli, et Gallomagnum referendarium, atquc Droctulfum, qui ad solatium Septiminæ ad nutriendum regis parvnlos fuerat datus. Denique corripiuntur hi duo, Septimina videlicet et Droctulfus. Nec mora, extensi inter stipites cum vehementius cæderentur, profitetur Scptimina se virum suum Jovium maleficiis interfecisse ob amorem Droctulfi, ipsumque secum scorto misceri. De his quæ supra diximus causis pariter confitentur, et memoratos viros in hoc consilio habitos indicant. Nec mora, inquiruntur et ipsi: sed conscientia terrente, latebram infra ecclesiarum septa petiere. Ad quos rex ipse procedens, ait: Egredimini in judicium, ut cognoscamus de his quae vobis objiciuntur, si vera sint an falsa. Nam ego, ut opinor, in hanc primo sequentis libri desunt. eeclesiam fuga dilapsi non fuissetis, nisi vos conscientia terruisset, Verumtamen promissionem babete de vita, etiamsi culpabiles inveniamini. Christiani enim sumus; nefas est enim vel criminosos ab ecclesia educros punire. Tunc educti foras, cum rege venerunt ad judicium: discussique reclamant, dicentes: Quia Septimina cum Droclulfo hoc nobis consilium patefecit. Sed nos exsecrantes ac fugientes, nunquam consentire voluimus hoc scelus. Et rex: Si, inquit, vos nullam conniventiam praebuissetis, nostris auribus utique intulissetis. Verumne ergo est, vos in hac causa præbuisse conseusum, cum hoc nostræ scientiae occuli voluistis? Et statim ejecti foras, iterum ecclesiam petierunt. Septimina vero cum DroctulCo vehementer cæsa. ac cauteriis accensis in facie vulnerata, ablatis omnibus quæ habebat, in Marilegium a villam deducitur, ut scilicet trahens molam, bis quae in gynæcio erant positæ, per. dies singulos farinas ad victus necessarias praepararet. Droclulfum autem incisis capillis et auribus, ad vineam excolendam delegaverunt, sed post dies paucos fuga dilabitur, inquisitusque ab actore iterum ad regem deducitur, ibique multum caesus iterum ad vineam quam reliquerat destinatur. At vero Sunnegisilus et Gallomagnus privati a rebus quas a fisco meruerant, in exsilium retruduntur. Sed venientibus legatis, inter quos episcopi erant, a rege Guntchramno, et petentibus pro his, ab exsilio revocantur: quibus nihil aliud est relictum, nisi quod habere proprium videbantur.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
