Latin
Book 1, Prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 24
Unproofread scanNot analysed yet
XXIV. Videns autem Childebertus, quod ei prævalere non potuisset, legationem ad eum misit, et ad se venire præcepit, dicens: Filios non habeo, te tanquam filium habere desidero. Quo veniente, tantis eum muneribus ditavit, ut ab omnibus miraretur. Nam de rebus bonis, tam de armis qnam de veslibus, vel reliquis ornamentis, quæ regem habere decet, terna ei paria condonavit; similiter et de equitibus atque latinis d. Hxc audiens Givaldus •,quod scilicet Theudebertus regnum patris obtinuissel,ad eum de Italia rediit. Cui ille congaudens ac deosculans, tertiam partem ei de muneribus quæ a patruo acceperat, est largitus; et omnia quæ in fisco suus pater posuerat de rebus Sigivaldi patris ejus, ipsi reddi præcepit.