# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 25.1-23

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 25.1 to 25.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/25.1

XXX. Vigesimo septimo loco, Valerianus et Gallienus Romanum imperium sunt adepti, qui gravem contra Christianos persecutionem suo tempore commoverunt. Tunc Romam Cornelius b, Cyprianus Carthaginem felici sanguine illustrarunt. Horum tempore et Chrocus ille Alamannorum rex, commoto exercitu, Gallias pervagavit. Hic autem Cbrocus multae arrogantiæ fertur fuisse: qui cum nonnulla inique gessisset, per consilium, ut aiunt, matris iniquae, collectam, ut diximus, Alamannorum gentem a, universas Gallias pervagatur, cunctasque aedes, quae antiquitus fabricatæ fuerant, a fundamentis subvertit. Veniens vero Arvernos, delubrum illud, quod Gallica lingua Vasso d Galatae vocant, incendii, diruit, atque subvertit. Miro enim opere factum fuit atque firmatum, cujus paries duplex erat. Ab intus enim de minuto lapide; a foris vero quadris scalptis fabricatum fuit. Habuit enim paries ille crassitudinem pedes triginta. Intrinsecus vero marmore ac musivo variatum erat 8. Pavimentum qucque aedis marmore stratum, desuper vero plumbo tectum. XXXI. Juxta ' hanc urbem Liminius, Antoliannsque martyres requiescunt. Ibi Cassus ac Victorinus in dilectione Christi fraterno affectu sociati, per effusioncm cruoris proprii, coelorum regna pariter sunt adepti. Nam refert antiquitas, Victorinum servum fuisse ante dicti templi sacerdotis. Qui dum plerumque vicum, quem Christianorum vocant, ad perseqoendos Christianos adit, Cassium reperit 26 Chri- Btianum: cujus praedicationibus atque miraculis motus, credit Christo, relictisque fanatici. sordibus ac baptismo consecratus, magnus in virtutum operatione enituit. Nec multo post per martyrium, ut diximus, in terris sociati, ad coelestia pariter regna migraverunt s. XXXII. Irruentibus autem Alamannis in Gallias, sanctus Privatus Gabalitanae urbis episcopus h, in crypta Memmatensis montis, ubi jejuniis orationibusque vacabat, reperitur, populo Gredonensis castri in munitione concluso i. Sed dum oves suas bonus pastor lupis tradere non consentit, daemoniis immolare compellitur. Quod spurcum ille tam exsecrans quam refutans, tandiu fustibus caeditur, quoadusque putaretur exanimis.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
