# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 25-27

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 25 to 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/25

XXV. At ille in regno firmatus, magnum se atquo III omni bonitate præcipuum reddidit. Erat euim regnum cum justitia regens, sacerdotes venerans, ecclesias munerans, pauperes relevans, et multa multis; beneficia pia ac dulcissima accommodans voluntate. Omne tributum, quod fisco suo ab ecclesiis in Arverno sitis reddebatur, clementer indulsit r. XXVI. Deuteria vero cernens filiam suam adultain valde esse, timens ne eam concupiscens rex sib. assumeret, in hasterna positam, indomitis bobus conjunctis, eam de ponte præcipitavit, quæ in ipsonumine spiritum reddidit. Hoc apud Viridunum civitatem actum est. XXVII. Cumque jam septimus annus esset, quod Uvisigardem desponsatam haberet, et eam propter Deuteriam accipere nollet, conjuncti Franci contra cum valde scandalizabantur, quare sponsam suam relinqueret. Tunc commotus, relicta Deuteria, de quaparvulum filium habebat, Theodobaldum nomine, Uvisigardem duxit uxorem. Quam noc multo tempore habens, defuncta illa, aliam accepit. Verumtamen Deuteriam ultra non habuit.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
