Latin
Book 1, Book 9, Exemplar Pactionis
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
XXI. Ipse autem rex, ut saepe diximus, in eleemosynis magnus, in vigiliis atque jejuniis promptus erat. Nam tunc fcrebatur Massiliam a lue inguinaria valde vastari, et hunc morbum usque ad Lugdunensem vicum, Octavum nomine, fuisse celeriter propalatum. Sed rex, ac si bonus sacerdos, providens remedia, quibus cicatrices peccatoris vulgi mederentur, jussit omnem populum ad ecclesiam convenire, et Rogationes summa cum devotione celebrari, et nihil aliud in usu vescendi, nisi panem hordeaceum cum. aqua munda assumi, vigiliisque adesse instanter omnes jubet: quod eo tempore ita gestum est. Per triduum enim, ipsius eleemosynis largius solito praecurrentibus, ita de cuncto popula formidabat, ut jam tunc non rex tantum, sed etiam sacerdos Domini putaretur, totam spem suam in Domini miserationem transfundens, et in ipso jactans cogitationes, quae ei Superveniebant, a quo eas effectui tradi tota fidei integritate putabat. Nam celebre tunc a fidelibus ferebatur, quod mulier quaedam, cujus filius quartano typo gravabatur et in strato anxius decubabat, accessit inter turbas populi usque ad tergum regis, abruptisque clam regalis indumenti fimbriis in aquam posuit filioque bibendum dedit, statimque restincta febre sanatus est. Quod non habetur a me dubium, cum ego ipse saepins larvas a energia famulante nomen ejus invocantes audierim, ac criminum propriorum gesta, virtute ipsius discernente, fateri.