Latin
Book 1, Book 9, Exemplar Epistolæ
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 3-3
Unproofread scanNot analysed yet
XLIV. Eo anno post clausum Pascha c, tam intmensa cum grandine pluvia fuit, ut infra duarumaut trium horarum spatium, etiam per minores wallium meatus, ingentia currere flumina viderentur; arbores in autumno floruerunt, et poma, sicut prius dederant, edidērunt. Mense nono rosae apparuerunt. 'Flumina vero ultra modum excreverunt, ita ut excedentia littora loca, quae nunquam contingere consueta fuerant, operirent, non minimum sationibus inferentia damnum.