# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 3-4

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 10, Oratio Gregoru Ad Plebem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/3-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/3-4

II. Grippo autem ab ilnperatorc Mauricio reiens, haec nuntiavit, quod anno superiore cum adepto navigio cum sociis suis Africae pontum attigisset, Carthaginem magnam ingressi sunt. Ubi dum morarentur, jussionem opperientes praefecti qui aderat a, qualiter imperatoris praesentiam adire deberent, unus puerorum, Evantii scilicet, qui cnm eodem abierat, direptam speciem de manu cujusdam negotiatoris ad metatum detulit. Quem ille prosecutus cujus res erant, reddi sibi rem propriam flagitabat; sed isto differente, cutn de die in diem hoc jurgium in inajus propagaretur, quadam die negotiator puerum illum in platea reperit, apprehenso. que vestimento ejus, tenere coepit dicens: Qnia non a me laxaberis, priusquam res quas violenter diripuisti, meæ ditioni restituas. At ille excutere se de ejus manibus conatus, non dubitavit erepto gladio hominem trucidare, et statini ad metatum regressus est, nec aperuit sociis quae gesta fuerant. Erant enim ibi tunc, ut diximus, legati, Bodegisilus lilius Mummoleni f Suessionici, et Evantius filius Dynamii Arelatensis, et hic Grippo genere Francus, qui ele. vantes de epulo,sopori se deder uit pro quiete. Quare cum seniori urbis nuntiata fuissent quae puer horum gesserat, collectis militibus, rel omni populo armis circumdato, ad metatum eorum dirigit. At illi ino. pinantes expergefacti, obstupescunt, cernentes haee qnae gerebantur. Tunc ille qui prior erat, exclamabat dicens: Arma deponite, et ad nos egredimini, ut cognoscamus pacifice qualiter homicidium factum est. Hæc illi audientes, timore perterriti, adhuc ignoranles quæ gesta fuerant, fidem expetunt, ut securi sine armis egrederentur. Juraverunt homines illi, quod custodire impatientia non permisit. Sed mox egredientem Bodegisilum gladio percutiunt, similiter et Evantium. Quibus ante ostium metatus prostratis, Grippo arreptis armis cum pueris qui Secum erant, processit ad eos, dicens: Quae gesta fuerunt non ignoramus, et ecce socii it ineris mei, qui ad imperatorem directi fuerant, gladio sunt prostrati. Judicabit Deus injuriam nostram, et mortem illorum de interitu vestro, quia nos innocentes et in pace venientes taliter trucidatis: nec ultra ent pax inter reges nostros imperatoremque vestrum. Nos enim pro pace venimus, et pro adjutorio reipublicæ impertien no. Testem hodie invoco Deum, quia vestra excitavit noxa, ut non custodiatur inter prin. cipes pax promissa. Hæc et hujuscemodi Grippono verba proferente, soluto Carthaginensis belli procinctu, regressus est unusquisque ad propria. Præfectus vero ad Gripponem accedens, mulcere, coepit animos ejus de iis quae gesta fuerant, ordinans qualiter ad præsentiam imperatoris accederet. Qui veniens narrata legatione pro qua directus fuerat, exitium sociorum exposuit. Qua de causa imperator ł.ł. molestus, pollicitus est ulcisci. mortem eorum, josMr id quod Childeberti regis judicium promulgaret. Tunc ab imperatore muneratus, cum pace regressus est 8.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
