# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 3.131-147

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 3.131 to 3.147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/3.131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/3.131

Sol eclipsim pertulit mense octavo mediante, et ita lumen ejus minuit, ut vix quantum quintæ lunae cornua retinent, ad lucendum haberet. Pluviae validæ, tonitrua in autumno gravia, aquae autem nimium invaluerunt. Vivar.iensem a Avennicamque urbem graviter lues inguinaria devastavit. XXIV. Anno igitur decimo sexto Childeberti, Guntchramni autem trigesimo regum, quidam episcopus de transmarinis partibus ad Toronicanl urbem ad. venit, nomine Simon. Hic nohis eversionem Antiochiae urbis enuntiavit, asserens se de Armenia in Perside captivatum fuisse. Rex enim Persarum, irrupto Armeniorum termino. prædas egit ecclesiasque igni succendit, et hunc sacerdotem cum populo suo, ut diximus, captivum abduxil. Tunc etiam et basilicani sanctorum quadraginta octo martyrum, de qui- Lus in libro Miraculorum memini b, qui in illa regio e passi sunt, opp eta ligni congerie, pice, tergoribusque suilliuis immistis, suppositisardentibus facibus, succendere nisi sunt c: sed nequaquam ignis apparatum incendii comprehendit, sicque videntesmagnalia Dei, recesserunt ab ea. Audiia autem quidam episcopus istius memorati, sacerdotis abductione, direxit pretium per homines suos ad regem Persarum. Quo ille suscepto, relaxavit a servitutis vinculo episcopum istum. Ex iis ergo discedens regionibus, Gallias est aggressus, ut aliquid consolationis a devotis acciperet: qui nobis, ut præfati sumus superius, hæc retulit. Homo erat in Antiochia valde devotus in eleemosynis, eonjugeln ac liberos habens; nec unquam ei in omni vita sua dies praeteriit, postquam quiddam prselibasset. iIic una die cum circumisset urbem usque ad vesperum, et reperire non potuisset egenum, cum quo cibum capere posset, egressus extra portam, cum not irrueret, reperit virum in veste alba cum duobus aliis stantem, quem aspiciens, quasi Loth ille antiqua memoratus historiad, terntus ait: Et forsitan peregrinus est dominus meus, dignetur accedere ad domum servi sui; et sumpto epulo, quiescite in strato, mane autem proficiscemini in viam quam volueritis.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
