# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 3.148-163

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 3.148 to 3.163. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/3.148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/3.148

Cui ille qui erat senior tenens sudarium in manu sua; ait: Non poteras, o homo Dei, cum SImeone vestro hanc orbem sal'ar.e, ne subterteretur? Et elevans manum excussit sudarium quod tenebat super medietatem urbis, et statim corruerunt omma ædificia, et quodcunque ibi structum fuit; ibique oppressi sunt senes cum infantibus, viri cum mulieribus, atque uterque serus interiit e. Quod ille cernens, tam de persona viri, quam de sonitu ruinae hebes effectus, ruit in terram et factas est velut mortuus. Elevansque iterum vir ille manum cum sodario, quasi super aliam medietatem urbis, apprebensus est a duobus sociis qui cum eo erant, atque obsecratus terribilibus sacramentis: ut indulgeret medietati urbis, ne rueret, mitigatoque furore sustiuuit manum suam, atque elcvaus hominem qui corruerat in terram, ait: ':ide ad domum tuam, ne timcas: Glii enim tui cum uxore et omni domo tua salvi sunt, nec quisquam ex eis periit. Custodivit enim te oratio assidua et elcemosynæ quas quotidie eierces in pauperes. Et haec dicens, discesserunt ab oculis ejus, nec ei apparuerunt ultra. Ille autem regressus in urbem, reperit urbis medietatemdi. utam atque subversam cum hominibus pecoribusque, ex quibus nonnulli a ruinis deinceps extracti sunt mortui, pauci debili ati reperti sunt vivi. Verumtamen nee illa cassata stiit, quæ viro huic ab ipso, ut ita dicam, angelo Domini sunt effita. Nam veniens, omneni domum suam incolumem reperit, tantum funera propinquorum, quae in aliis domibus effecta fuerant, lamentabatur, protexitque eum in medio iniquorum dextera Domini curi domo sua, salvatusque est a periculis mortis, ac velut memoratus Loth quondam in Sodomis (Gen. XIX). XXV. At in Galliis Massiliensem Provinciam morbus saepe nominatus invasit: Andegavos, Namneticos, atque Cenomanicos valida fames oppressit. Initia suni eniiu haec dolorum, juxta illud quod Dominus ait in Evangelio: Erunt pestilentiæ et fames, et terramotu.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
