Latin
3.247 to 3.261
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 3.247-261
Unproofread scanNot analysed yet
sed assidue, etsi quiddam operis exerceret, semper oraLionem Domino, tanquam odorem incensi acceptabilis offerebat. Interea ad sanctum Aredium cœperunt infirmi confluere, quos, manus singulis cum vexillo crucis imponens, -sanitati reddebat; quorum, si singillatim nomina scribere velim, nec numerum percurrere valeam, nec vocabula memorare: unum tamen novi, quod qnicunque ad eum aeger advenit, sospes abscessit. De majoribus quoque miraculis parva proponimus. Iter quodam tempore cum genii rice dum ageret, et sancii Juliani martyris ad basilicam properaret, venerunt vespere in quodam loco. Erat autem locus ille aridus, et absque fluentis currentibus infecundus. Dixitque ad eum mater ejus: Fili, aquam non habemus, et qualiter hic nocte praesenti quiescere possumus? At ille prostratus in oralionem, et diutissime preces fudit ad Dominum, et erigens se defixit virgam in terra quam manu gerebat, eamque cnm his aut tectio in gyrum vertisset, ad se lætus extraxit: moxque unda aquæ secuta est tam valida, ut noti solum ipsis de præsenti, sed etiam. pecoribus aflatim deinceps pocula ministraret. Nuperrimo au em tempore iter carpens, nimbus ad eum pluviae advenire cœpit: queni ille cernens, paululum super equum in quo sedebat caput inclinans, manus extendit ad Dominum. Consummata vero oratione, divisa est nubes in duabus partibus, ac in circuitu eorum immanis descendit pluvia; super eos tamen, nulla, si dici fas cs! ,gutta descendit. Wistrimundo quoque, cognomento Tattonis, civi Turoriico, dentes gravem inferebant dolorem, ex quo etiam maxilla intumuerat: quod Cum beato viro questus fuisset, manum super lucum doloris imposuit, statimque dolor fugatus, nusquam deinceps ad injuriam bominis excitatus est. Hæc ipse qui passus est retulit. De his vero agnis quae per virtutem sancti Juliani martyris Martinique confessoris beati, in ejus manibus Dominus operatus est, pleraque in libris Miraculorum, sicut ipse effatus est, scripsimus.