# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 3.262-276

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 3.262 to 3.276. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/3.262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/3.262

Post has vero et multas alias virtutes, quas Chiristo cooperante complevit, advenit Turonis post festivitatem sancti Martini, ibique paululum commoratus, dixit nobis se haud longævo a tempore adhuc in hoc mundo retineri, aut certe velocius dissolvi; et valedicens abscessit, gra. tias agens Deo, quod priusquam obiret sepulcrum beati antistitis osculari promeruisset. Cumque ad cellulam suam accessisset, testamento condito, ordinaiis omnibus, ac sancto Martino Hilarioque autistitibus hæredibus constitutis, aegrotare coepit ac dysenteriæ morbo gravari. Sexta quoque ægrotationis ejus die, muner quae ab spiritu immundo sæpius vexata, a sancto emundari non poterat, ligatis per se a tergo manibus, clamare caepit ac dicere: Currite cives, exsilite populi, exite obviam martyribus confessoribusque, qui ad exsequium beati Aredii conveniunt. Ecce adest Julianus a Brivate, Privatus ex Mimate, Martinus a Turonis, Martialisque ab urbe propria c. Adest Saturninus a Tolosa, Dionysius ab urbe Parisiaca, nonuulli et alii, quos cœlum retinet, quos vos ut confessores et Dei martyres adoratis. Hæc cum in exordio noctis clamare coepisset, a domino suo revincta est. Sed nequaquam potuit contineri: quce rumpens vincula, ad ulonasterium cam bis vocibus properare coepit. Moxque bcalus vir spiritum tradidit, non sine testimonio veritatis quod sit susceptus ab angelis. Mulierem quoque in eisequiis suis cum alia muliere nequiori spiritu vexata, ut est sepulero tectus, a nequitia infesti daemonii emundavit. Et credo, ob hoc Dei nutu easdem in corpore positus non potuit emundare, ut exsequiæ illius hac virtute gloriUcarentur. Post celcbratum vero funus, mulier quædam rictu patulo, siue vocis officio, ad ejus accessit tumulum: quo osculis delibato, elocutionis meruit recipere beneficium. XXX. Hoc anno mense secundo, tam in Turonico quam in Namnetico gravis opulum Ines attrivit, ita ut modico quisquis aegrotus capitis dolore pulsatus, animam funderet.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
