Latin
3.277 to 3.293
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 3.277-293
Unproofread scanNot analysed yet
Sed factis rogationibus cum gran di abstinentia et jejunio, sociatis etiam eleemosynis, adversus divini furoris impetus mitigatus esi. Apud Lemovicinam vero urbem ob Dominici dici injuriam, pro eo quod in eo operam publicam exercerent, plerique igne caelesti consumpii sunt. Sanet is est enim hie dies, qui in principio luce. n conditam primus vidit, ac Dominicc resurrectionis testis factus emicuit: ideoque omni fide a Christianis observari debet, ne fiat in eo omne opus publicum. In Turonico vero nonnulli ab hoc igne, sed non die Daminico sunt adusti. Siccitas immensa fuit, quae omne pabulum herbarum avertit: unde factum est, ut gravis morbus in pecoribus ac jumentis invalescens, parum unde sumeretur origo relinqueret; sicut Habacuc propheta vaticinatus est: Deficient ab esca oves, et non erunt in prœsepibus boues (H abac. II, i? . Non modo enim in domesticis, verum etiam in ipsis feraruin immitium generibus haec lues grassata est. Nam per saltus silvarum multitudo cervorum et reliquorum animantium prostrala per invia nacta est. Fenum 'ab infusione pluviarum et inundatione amnium periit, segetes exiguae, vineae vero profusae fuerunt; quercuum fructus ostensi effectum non obtinuerunt. XXXI. De a episcopis Turonicis licet i i superioribus ubris quaedam scripsisse visus sim, tamen propter ordinationem eorum ei supputationem, quo tempore primum prædicator ad Turonicam accessit urbem, reciprocare placuit. i. Primus Gatianus episcopus, anno imperii Decii primo, a Romanae sedis papa transmissus est: in qua urbe multitudo paganorum idololatriis dedita commorabatur; de quibus nonnullos praedicatione sua converti fecit ad Dominum. Sed interdum occulebat se ob impugnatinem potentuuo, eo quod saepius eum injuriis et contumeliis cum repeferant affecissent, ac per cryptas et latibula cum paucis Chfistianis, ut diximus, per eumdem conversis, mysterium solemnitatis diei Dominici clanculo celebrabat.